monumenta.ch > Hieronymus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 57, 8
Transeamus ad caetera: neque enim epistulae brevitas patitur diutius singulis immorari. Idem Matthaeus loquitur: 'Hoc autem totum factum est, ut compleretur quod dictum est a Domino per Prophetam dicentem: Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium, et vocabunt nomen eius Emmanuel' Quod Septuaginta transtulerunt: 'Ecce virgo in utero accipiet, et pariet filium, et vocabitis nomen eius Emmanuel.' Si verba calumniantur , utique non est idem, 'habebit, et accipiet; neque vocabuit, et vocabitis.' Porro in Hebraeo legimus ita scriptum: 'Ecce virgo concipiet et pariet filium, et vocabit nomen eius Emmanuel.' Non Achaz, qui arguebatur infidelitatis, non Iudaei qui erant Dominum negaturi, sed vocabit, inquit, ipsa quae concipiet, ipsa virgo, quae pariet. In eodem Evangelista legimus, Herodem ad adventum Magorum fuisse turbatum; Scribisque et Sacerdotibus congregatis, sciscitatum ab eis, ubi Christus nasceretur; illosque respondisse, 'in Bethleem Iudae: Sic enim scriptum est in Propheta: Et tu Bethleem terra Iuda, nequaquam minima es in ducibus Iuda: Ex te enim egredietur dux, qui regat populum meum Israel.' Hoc exemplum in Vulgata Editione sic fertur:' Et tu Bethleem domus Ephratha, modicus es, ut sis in millibus Iuda, de te mihi egredietur, ut sit princeps in Israel.' Quanta sit inter Matthaeum et Septuaginta verborum ordinisque discordia, magis admiraberis, si Hebraicum videas, in quo ita scriptum est: 'Et tu Bethleem Ephratha, parvulus es in millibus Iuda, ex te mihi egredietur, qui sit dominator in Israel.' Considera gradatim, quae ab Evangelista sint posita: Et tu Bethleem terra Iuda. Pro, terra Iuda, in Haebraico habet Ephratha: in Septuaginta, domus Ephratha. Et pro, 'nequaquam minima es in ducibus Iuda,' in Septuaginta legitur, 'modicus es, ut sis in millibus Iuda:' in Hebraeo, 'parvulus es in millibus Iuda;' sensusque contrarius est, Septuaginta sibi in hoc duntaxat loco et Hebraico concordante. Evangelista enim dixit, quod non sit parvulus in ducibus Iuda, cum e regione sit positum, parvulus quidem es et modicus; sed tamen de te mihi parvulo et modico egredietur dux in Israel, secundum illud Apostoli: 'Elegit infirma mundi Deus, ut confundat fortia' . Porro quod sequitur, 'qui regat, vel qui pascat populum meum Israel,' aliter in Propheta esse perspicuum est.